Credo

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum,
et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero,
genitum non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est,
et resurrexit tertia die, secundum Scripturas,
et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.Et expecto resurrectionem mortuorum,
et vitam venturi saeculi.
Amen.

Muziek

Luister mp3 fragment



Muziek: Peter Suijker, 2001

Bezetting:

Wouter Hamel, vocal
Raimond Metting, vocal
Liesbeth Janse, vocal
Kinga Bán, vocal
Peter van Laer, vocal
Jessica Koomen, vocal
Eugenie Ditewig, koordirectie
Peter Suijker, toetsen
Richard Krijnen, gitaar
Dennis Seymonson, drums
Arno Suijker, bas
Gertjan Pasveer, saxofoon
Maarten van Os, saxofoon
René Dekker, trompet
Bert Damsma, trombone


>> volgende muziekfragment
>> terug naar popkoor
 
 

© 2007 OED Music